라틴어 문장 검색

Si cui vestrum filium suum in equitem auratum cooptari contigerit, auxilium illi a tenentibus suis lege debetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:11)
14. In vigilia omnium sanctorum, decimo autem regis anno, filius regis secundogenitus Henricus dux Eboraci creatus est, et simul tam dux ipse quam alii complures nobiles, equites aurati, et generosi eminentiores in ordinem equitum de balneo pro ritu usitato cooptati sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:1)
5. Decimo sexto Novembris, anno autem regis undecimo, electio servientium ad legem in aedibus episcopi Elisensis celebrata est, qua novem in eum ordinem cooptati fuerint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 5:1)
Rex per hoc tempus regem Castiliae in fraternitatem periscelidis cooptavit, et reciproce filius eius Henricus princeps in ordinem aurei velleris admissus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 10:3)
atque animam humanam sibi collusorem in hoc ludo pro sua in homines indulgentia et bonitate cooptaverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:11)
Spartani parci fuerunt et difficiles in cooptandis novis civibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:7)
Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:16)
unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:5)
Patribus indecores curules.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 6:1)
si tibi servili placuit foedare curules crimine, procedat laxata compede consul, rupta Quirinales sumant ergastula cinctus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:17)
quemcumque meae vexere curules, laxato veniat socium aversatus Averno.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:275)
celebrate tribunal pro thalamis, verso iam discite more curules, non matrum pilenta sequi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:288)
talem te protinus anni formavere rudes, et dignum vita curuli traxit iter primaeque senes cessere iuventae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:9)
Nec dilata tuis Augusto iudice merces officiis, illumque habitum, quo iungitur aulae curia, qui socio proceres cum principe nectit, quem quater ipse gerit, perfecto detulit anno deposuitque suas te succedente curules.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:136)
non hic violata curulis, turpia non Latios incestant nomina fastos;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:142)

SEARCH

MENU NAVIGATION